Regem virginum dominum*
Ingenua sum et exspectabilis genere ut omnis parentela mea testatur
Summa ingenuitas ista est in qua servitus Christi comprobatur
Ancilla Christi sum ideo me ostendo servilem personam
Agatha sancta dixit si feras mihi promittis audito Christi nomine mansuescunt
Si ignem adhibeas rorem mihi salvificum de caelo angeli ministrabunt
Agatha laetissima et glorianter ibat ad carcerem et quasi ad epulas invitata agonem suum domino precibus commendabat
Dum ingrederetur beata Agatha in carcerem dixit ad judicem impie crudelis et dei tyranne non es confusus amputare in femina quod ipse in matre suxisti
Ego autem habeo mamillas integras intus in anima mea quas domino consecravi
Vidisti domine et exspectasti agonem meum quomodo pugnavi in stadio sed quia nolui oboedire mandatis principum jussa sum in mamillas torqueri