In odore unguentorum tuorum currimus adolescentulae dilexerunt te nimis
Benedicta filia tu a domino quia per te fructum vitae communicavimus
Pulchra es et decora filia Jerusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata
O quam pulchra es casta generatio cum claritate
Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis alleluia
Revertere revertere Sunamitis revertere revertere ut intueamur te
Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum alleluia alleluia
Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum alleluia
Nigra sum sed formosa filia Jerusalem ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum
Dilecte mi apprehendam te et ducam te in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae ibi me docebis praecepta domini
Hortus conclusus dei genetrix hortus conclusus fons signatus surge propera amica mea
Sicut malum*
Beata es virgo Maria*