Hodie Maria virgo caelos ascendit gaudete quia cum Christo regnat in aeternum
Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem
Surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aromata illius
Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem
Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis ad dominum
Sub tuam protectionem confugimus ubi infirmi acceperunt virtutem et propter hoc tibi psallimus dei genetrix virgo
Odor tuus sancta dei genetrix sicut odor balsami quasi lilium sic efflorebit dei genetrix virgo
Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum Jesum Christum
Interrogatus Joannes ab Herode dicens si licitum est fratris conjugem accipere