Argentum et aurum non est mecum quod autem habeo hoc tibi do
Exiliens claudus et ambulabat et intravit cum illis ambulans et laudans deum
Cumque vidisset ventum validum venientem timuit et cum coepisset mergi clamabat dicens domine salvum me fac
Dixit angelus ad Petrum circumda te vestimentum tuum et sequere me
De reliquo reposita est mihi corona justitiae
Gracia dei in me vacua non fuit sed gracia eius semper in me manet
Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificandus qui et meruit thronum duodecimum possidere
In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
De cetero reposita est mihi corona justitiae
Nam virtus in infirmitate perficitur
Unusquisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem