Ecce prudens virgo migravit ad Christum fulgens inter choros virginum sicut sol in virtute caelesti
Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero petulisti mundi salvatorem
Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis aeternum
Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum
Nigra sum sed formosa filia Jerusalem ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum
Surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluent aromata illius
In prole mater in partu virgo gaude et laetare virgo mater domini
Sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filias alleluia
Sub tuam protectionem confugimus ubi infirmi acceperunt virtutem et propter hoc tibi psallimus dei genetrix virgo
Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Glorificamus te dei genetrix quia ex te natus est Christus salva omnes qui te glorificant
Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum alleluia
Dilecte mi apprehendam te et ducam te in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae ibi me docebis praecepta domini
Beata es Maria quae omnium postasti creatorem saeculorum genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo