Browse Chants
Displaying 4501-4600 of 5107 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
195r | 5 |
Accidit autem ut cujusdam viduae
Accidit autem ut cujusdam viduae unicus filius dum piscem manducaret spinam in guttur ejus infigi hunc praemortuum mater apportans projecit ante pedes sancti Blasii ejulans et clamans miserere filio meo serve dei quia jam in articulo mortis est osse piscis praefocatus |
Blasii | M | R | 1.3 | 006017 | ? | Image |
195r | 6 |
Sanctus vero pauperculae condescendens signo
Sanctus vero pauperculae condescendens signo crucis guttur pueri medicatus oratione pensius admixta sanum reddidit matri passis crinibus vociferanti |
Blasii | M | V | 01 | 006017a | ? | Image |
195r | 7 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
195r | 8 |
Postea secum habitare desiderans speluncam
Postea secum habitare desiderans speluncam in monte Argeo inventam irrepsit ibique latitavit ut mortuus saeculo solus soli viveret deo |
Blasii | M | A | 2.1 | 004334 | ? | Image |
195r | 9 |
In qua dum delitesceret concurrebant
In qua dum delitesceret concurrebant ad eum plures ferae agrestes et quasi quodam intellectus vigore vice hominum illum constipabant |
Blasii | M | A | 2.2 | 003276 | ? | Image |
195v | 1 |
Et si aliqua vi doloris
Et si aliqua vi doloris vel morbi afficerentur querulo strepitu quasi salutem rogantes sanctum virum circumdabant a quo benedictae statimque sanatae non recedebant ab eo |
Blasii | M | A | 2.3 | 002721 | ? | Image |
195v | 2 |
Illo sanato beatus Blasius oculos
Illo sanato beatus Blasius oculos et manus ad caelum elevans hujusmodi preces effudit velox auditor et salvator tuorum domine deus omnium non tantummodo hominum sed etiam brutorum species animalium angore gutturis periclitantium invocato nomine mei servi tui hac oratiuncula subnixa hoc dolore statim absolve |
Blasii | M | R | 2.1 | 601100 | ? | Image |
195v | 3 |
Domine Jesu Christe verus deus
Domine Jesu Christe verus deus noster per orationem servi tui Blasii festina in adjutorium meum |
Blasii | M | V | 01 | 601100a | ? | Image |
195v | 4 |
Dum ergo progrederetur mulier quaedam
Dum ergo progrederetur mulier quaedam vetula pauperima unicam tantummodo suem habens quam a lupo sibi direptam pedibus ejus flebili voce prostrata imminens infortunium conquesta est illo respondente ne tristeris cito tibi tuum reddetur |
Blasii | M | R | 2.2 | 600658 | ? | Image |
195v | 5 |
Haec promissa statim sunt impleta
Haec promissa statim sunt impleta lupus per devia qua fugerat festinus recurrens illaesam retulit quam suem suae dominae sanctus mox consignavit |
Blasii | M | V | 01 | 600658a | ? | Image |
195v | 6 |
His in via transactis ingressus
His in via transactis ingressus metropolim Sebastiam sedentem per tribunali insanum invenit Agricolaum ibi alternis inter se jactis terroribus et minis fustibus acriter caesus iterum et iterum in carceris ima retrusus et eductus multiphariam tyrannum confundebat |
Blasii | M | R | 2.3 | 601042 | ? | Image |
195v | 7 |
Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem
Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem jussit eum in aeculeo suspendi et carnes ejus ferreis pectinibus carpinari hoc peracto |
Blasii | M | V | 01 | 601042a | ? | Image |
196r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
196r | 2 |
Illis diebus praeses Agricolaus praecepit
Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur |
Blasii | M | A | 3.1 | 003178 | ? | Image |
196r | 3 |
Videntes autem speluncam et multitudinem
Videntes autem speluncam et multitudinem bestiarum coram eo astantium consternati et nimio pavore percussi propius accedunt spelaeum inspiciunt sanctum orantem offendunt |
Blasii | M | A | 3.2 | 005388 | ? | Image |
196r | 4 |
Mox reversi nuntiarunt quae viderant
Mox reversi nuntiarunt quae viderant praesidi qui magno stomachatus furore pluribus cum illis sine mora missis militibus interminando edixit ut citissime pergerent et quotquot illic christianos invenirent sibi eos praesentarent |
Blasii | M | A | 3.3 | 003811 | ? | Image |
196r | 5 |
Alto deinde suspensum ligno septem
Alto deinde suspensum ligno septem beate mulieres sanctitatis ejus desiderio fragrantes sequebantur et guttas sanguinis ejus quae ab eo pendente pro fluebant suscipientes se ipsas quasi viva purissimi fontis unda studiose ungebant et pro hoc carnescarum mirum immodum ossetenus dilate in te sunt |
Blasii | M | R | 3.1 | 600086 | ? | Image |
196r | 6 |
Pro sanguine vulnera earum lac
Pro sanguine vulnera earum lac stillabant et carnes earum ut nix dealbabantur quia angeli domini descendentes de caelo sanabant eas |
Blasii | M | V | 01 | 600086a | ? | Image |
196r | 7 |
Tunc crudelissimus praeses praecepit eas
Tunc crudelissimus praeses praecepit eas mittere in fornacem sulphure ardentem quibus inimissis mox ignis caelitus extinctus est et egressae apparuerunt penitus illaesae tandem jussum est ut omnes capite plecterentur tali martyrio caelos ascendunt |
Blasii | M | R | 3.2 | 602362 | ? | Image |
196r | 8 |
Cum nec caminus igne ferventi
Cum nec caminus igne ferventi stridens nec plumbum desuper in eas fusum nec pectines ferrei corporibus earum incussi nec aereae septem tunicae in signulis earum concrematae sanctis feminis nocere potuissent |
Blasii | M | V | 01 | 602362a | ? | Image |
196v | 1 |
In tercia vero processione minister
In tertia vero processione minister diaboli sedens pro tribunali jussit sibi beatissimum Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blasphemiae et convicia multa irrogarentur jussit eum in stagnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquam quae statim ita solidata est ut aridam putares |
Blasii | M | R | 3.3 | 601218 | ? | Image |
196v | 2 |
Beatus ille in medio laci
Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt in profundum aquae quae sancto |
Blasii | M | V | 01 | 601218a | ? | Image |
196v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
196v | 4 |
Angelus autem domini descendens ad
Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam |
Blasii | L | A | 1 | 001407 | ? | Image |
196v | 5 |
Tandem surgens beatus Blasius de
Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit |
Blasii | L | A | 2 | 005104 | ? | Image |
196v | 6 |
Quo egresso tantus superni luminis
Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent |
Blasii | L | A | 3 | 004555 | ? | Image |
196v | 7 |
Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus
Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est |
Blasii | L | A | 4 | 004140 | ? | Image |
196v | 8 |
Cum verba verbera cruciatus omnes
Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces |
Blasii | L | A | 5 | 002045 | ? | Image |
197r | 1 |
Quicumque in pericula vel infirmitates
Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur |
Blasii | L | A | B | 004517 | ? | Image |
197r | 2 |
Haec eo orante vox ad
Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerulis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri |
Blasii | V2 | A | M | 002996 | ? | Image |
197r | 3 |
Fidelis sermo et omni acceptione
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum |
Mariae Magdalenae | V | A | M | 002867 | ? | Image |
197r | 4 |
Praeoccupemus faciem domini Jesu in
Praeoccupemus faciem domini Jesu in confessione qui resurgens a mortuis primo omnium dignatus est apparere beatissimae Mariae Magdalenae |
Mariae Magdalenae | M | I | 100355 | ? | Image | |
197r | 5 |
Rogabat Jesum quidam phariseus ut
Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum ungenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.1 | 204310 | ? | Image |
197v | 1 |
Stans retro Maria secus pedes
Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat osculabatur pedes ejus et unguenti ungebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.2 | 204759 | ? | Image |
197v | 2 |
Videns autem pharisaeus qui vocaverat
Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intrase dicens hic esset propheta sciret utique et quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | A | 1.3 | 205173 | ? | Image |
197v | 3 |
Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.1 | 601369 | ? | Image |
197v | 4 |
Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601369a | ? | Image |
197v | 5 |
Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quorum fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.2 | 600434 | ? | Image |
197v | 6 |
Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600434a | ? | Image |
197v | 7 |
Hanc vero quam lucas peccatricem
Hanc vero quam lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Maria credimus de qua Marcus septem demonia ejecta fuisse testatur et septem enim demonia habitat quae universis vitis plena fuit sed ecce quia turpitudinus suae maculas aspexit lavando ad fontem misericordie currit |
Mariae Magdalenae | M | R | 1.3 | 601730 | ? | Image |
197v | 8 |
Videns hoc pharisaeus dicebat intra
Videns hoc pharisaeus dicebat intra se hic esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601730a | ? | Image |
198r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
198r | 2 |
Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.1 | 205058 | ? | Image |
198r | 3 |
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc inredemptoris sui vestigia figebat |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.2 | 200729 | ? | Image |
198r | 4 |
Quod ergo in se abluit
Quod ergo in se abluit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in paenitentia quidquid ex se deum contempserat in culpa |
Mariae Magdalenae | M | A | 2.3 | 204205 | ? | Image |
198r | 5 |
Intravit domum tuam ait dominus
Intravit domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.1 | 605000 | ? | Image |
198r | 6 |
Propter quod dico tibi dimutuntur
Propter quod dico tibi dimutuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605000a | ? | Image |
198r | 7 |
Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes domini Jesu audiebat verbum illius |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.2 | 604930 | 5 | Image |
198r | 8 |
Domine ait Martha non est
Domine ait Martha non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare Maria inquit dominus optimam partem elegit quae non auferetur ab ea |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 604930a | 5 | Image |
198v | 1 |
Ecce Maria quae ad medicum
Ecce Maria quae ad medicum venerat aegra sanata est ecce dominus Jesus eam quam sana verat perpietatis suae sententiam confimat dicens fides tua te salvam fecit vade in pace |
Mariae Magdalenae | M | R | 2.3 | 600719 | 5 | Image |
198v | 2 |
Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod petiit se posse accipere non dubitavit in pace autem ire praecipitur ut averitatis itinere in viam scandali ulterius non seducatur |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600719a | 5 | Image |
198v | 3 |
Diligebat autem Jesus Martham et
Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum domine ecce quem amas infirmatur infirmitas haec ait dominus Jesus non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filius dei per eam |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.1 | 206214 | ? | Image |
198v | 4 |
Cum esset Jesus Bethaniae in
Cum esset Jesus Bethaniae in domo Symonis laeprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum ungenti nardi spicati preciosi et fracto alabastro effudit super caput eius |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.2 | 206215 | ? | Image |
198v | 5 |
Maria ergo accepit libram unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis suis extersit et domus impleta est ex odore unguenti |
Mariae Magdalenae | M | A | 3.3 | 003698 | ? | Image |
198v | 6 |
Vocavit Martha Mariam sororem suam
Vocavit Martha Mariam sororem suam silentio dicens magister ad est et vocat te illa ut audivit surgit cito et venit ad eum et videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.1 | 605001 | 6 | Image |
198v | 7 |
Maria autem erat quae unxit
Maria autem erat quae unxit dominum Jesum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur quae dixit ad Jesum |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605001a | 6 | Image |
198v | 8 |
A pharisaei prandium dominus Jesus
A pharisaei prandium dominus Jesus discumbebat sed apud paenitentem Mariam mentis epistis delectabatur apud pharisaeum veritas pas cebatur foris apud paenitentem mulierem sed tamen conversam pas cebatur intus |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.2 | 605002 | 6 | Image |
199r | 1 |
In illis ergo cordibus dominus
In illis ergo cordibus dominus requies aitque amor praesentis saeculi non intendit quae carnis desideria non exurunt quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentus non arescunt |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605002a | 6 | Image |
199r | 2 |
Surgens Jesus mane prima sabbati
Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus |
Mariae Magdalenae | M | R | 3.3 | 605060 | ? | Image |
199r | 3 |
Haec mutatio dexterae excelsi hoc
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum |
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605060a | ? | Image |
199r | 4 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
199r | 5 |
Maria stabat ad monumentum foris
Maria stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus domini Jesu |
Mariae Magdalenae | L | A | 1 | 203019 | ? | Image |
199r | 6 |
Conversa retrorsum Maria vidit Jesum
Conversa retrorsum Maria vidit Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est mulier quid ploras quem quaeris domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam |
Mariae Magdalenae | L | A | 2 | 206216 | ? | Image |
199r | 7 |
Noli me tangere dixit dominus
Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria annuntiati discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi |
Mariae Magdalenae | L | A | 3 | 206217 | ? | Image |
199v | 1 |
O quanta vis amoris hujus
O quanta vis amoris hujus mulieris mentem accenderat quae a monumento domini etiam discipulis recedentibus non recedebat |
Mariae Magdalenae | L | A | 4 | 206218 | ? | Image |
199v | 2 |
Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret |
Mariae Magdalenae | L | A | 5 | 201730 | ? | Image |
199v | 3 |
In lectulo meo per noctem
In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea |
Mariae Magdalenae | L | A | B | 202431.3 | ? | Image |
199v | 4 |
Ecce humani generis culpa ibi
Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri |
Mariae Magdalenae | V2 | A | M | a07237 | ? | Image |
199v | 5 |
Gratias tibi domine Jesu referimus
Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua |
Afrae | V | A | 002978 | ? | Image | |
200r | 1 |
Martyr sancta dei quae flagrans
Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores |
Afrae | V | R | 007135 | ? | Image | |
200r | 2 |
Crescat ut in nobis divini
Crescat ut in nobis divini fervor amoris |
Afrae | V | V | 01 | 007135a | ? | Image |
200r | 3 |
O gloriosa et beatissima Christi
O gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede |
Afrae | V | A | M | 002954 | ? | Image |
200r | 4 |
Vigili corde dominum adorantes venite
Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram |
Afrae | M | I | 001183 | ? | Image | |
200r | 5 |
Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam |
Afrae | M | A | 1.1 | 002035 | ? | Image |
200r | 6 |
In qua civitate cum puellis
In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra |
Afrae | M | A | 1.2 | 003275 | ? | Image |
200r | 7 |
Cujus prostibulum cum Felice diacono
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur |
Afrae | M | A | 1.3 | 001967 | ? | Image |
200r | 8 |
Beatus pontifex Narcissus cum beatas
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere |
Afrae | M | R | 1.1 | 006223 | ? | Image |
200v | 1 |
Domino pro ipsis supplicans et
Domino pro ipsis supplicans et verbum vitae eis annuntians |
Afrae | M | V | 01 | 006223a | ? | Image |
200v | 2 |
Sancto praesule precibus obnixius insistente
Sancto praesule precibus obnixius insistente daemon nigerrimus et horrore plenus apparuit ac se injuriam suis e sedibus pelli proclamabat |
Afrae | M | R | 1.2 | 007604 | ? | Image |
200v | 3 |
Mundi cordis amatorem nil in
Mundi cordis amatorem nil in tam sordidis habere vasis protestatur |
Afrae | M | V | 01 | 007604a | ? | Image |
200v | 4 |
Hostis antiquus caelesti virtute et
Hostis antiquus caelesti virtute et rationum veritate confutatus victus tandem aufugit et deditas jam Christo feminas ejulans reliquit |
Afrae | M | R | 1.3 | 006871 | ? | Image |
200v | 5 |
Coactus a sancto pontifice mortiferum
Coactus a sancto pontifice mortiferum in faucibus alpium draconem perimere |
Afrae | M | V | 01 | 006871a | ? | Image |
200v | 6 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Afrae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
200v | 7 |
Cum psalmis deo et hymnis
Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata |
Afrae | M | A | 2.1 | 002026 | ? | Image |
200v | 8 |
Audiens vero beatum virum christianorum
Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem tali se indignam hospite profitetur |
Afrae | M | A | 2.2 | 001517 | ? | Image |
200v | 9 |
Quam vir sanctus verbis evangelicis
Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatus ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur |
Afrae | M | A | 2.3 | 004437 | ? | Image |
200v | 10 |
Propulso post longum conflictum prisci
Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit |
Afrae | M | R | 2.1 | 007442 | ? | Image |
201r | 1 |
Familiam totam cognatos affines et
Familiam totam cognatos affines et amicos |
Afrae | M | V | 01 | 007442a | ? | Image |
201r | 2 |
Cum fontem vitae sitientes et
Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes |
Afrae | M | R | 2.2 | 006365 | ? | Image |
201r | 3 |
Vasa prius irae in vasa
Vasa prius irae in vasa emundans misericordiae |
Afrae | M | V | 01 | 006365a | ? | Image |
201r | 4 |
Mox omnibus in fide Christi
Mox omnibus in fide Christi confortatis avunculum Afrae Dionysium episcopum eis praefecit et domum Hilariae ecclesiam dedicavit |
Afrae | M | R | 2.3 | 007181 | ? | Image |
201r | 5 |
Ut ubi spurca pridem commercia
Ut ubi spurca pridem commercia Christi deinceps frequentarentur mysteria |
Afrae | M | V | 01 | 007181a | ? | Image |
201r | 6 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Afrae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
201r | 7 |
Sancto pontifice in divinis laudibus
Sancto pontifice in divinis laudibus pernoctante lux caelitus emissa et tenebras noctis excussit et cor Afrae splendore fidei illuminavit |
Afrae | M | A | 3.1 | 004760 | ? | Image |
201r | 8 |
Cumque dulcem sanae doctrinae saporem
Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit |
Afrae | M | A | 3.2 | 002059 | ? | Image |
201r | 9 |
Afra priscam Rahab Jerichontem secuta
Afra priscam Rahab Jerichontem secuta veri Jesu legatos ad supplicium a persecutoribus requisita sub lini fasciculis supernae civitatis futura civis occultavit |
Afrae | M | A | 3.3 | 001304 | ? | Image |
201r | 10 |
Postquam novella conversa Afra beatus
Postquam novella conversa Afra beatus Narcissus Augustae fundavit ecclesiam novam domino lucraturus familiam Hispaniarum urbem adiit Gerundam |
Afrae | M | R | 3.1 | 007409 | ? | Image |
201v | 1 |
Ubi cum Felice diacono suo
Ubi cum Felice diacono suo feliciter martyrium consummavit |
Afrae | M | V | 01 | 007409a | ? | Image |
201v | 2 |
Fervente interim immani persecutionis saevitia
Fervente interim immani persecutionis saevitia beata Afra comprehenditur et Gaii judicis tribunalibus praesentatur |
Afrae | M | R | 3.2 | 006727 | ? | Image |
201v | 3 |
Gaudens et tripudians coronamque martyrii
Gaudens et tripudians coronamque martyrii adipisci desiderans |
Afrae | M | V | 01 | 006727a | ? | Image |