Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nobis miserere nobis domine miserere nobis
Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
Protector noster aspice deus et respice super servos tuos
Domine deus virtutum exaudi preces servorum tuorum
Revela oculos meos et considerabo mirabilia tua ut doceas me justitiam tuam da mihi intellectum ut discam mandata tua
Legem pone mihi domine et viam justificationum exquiram et a praeceptis tuis me exercebor
Veniant super me miserationes tuae quia lex tua meditatio mea est et consolatio mea justificationes tuae sunt
Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo non timebo milia populi circumdantis me