Multae tribulationes justorum et de his omnibus liberavit eos dominus dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum
Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron
Mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
Gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu domine benedicis justis domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos
Verba mea auribus*
Quoniam ad te orabo domine quoniam ad te orabo domine mane et exaudies vocem meam
Et si coram hominibus tormenta passi sunt deus tentavit eos tamquam aurum in fornace probavit eos et sicut holocausta accepit eos