Browse Chants
Displaying 1-100 of 131 chants.| Folio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| 002r | 1 |
Lumen ad revelationem gentium et
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel
|
Purificatio Mariae | X | A | 1 | 003645 | 8 | |
| 002r | 2 |
Nunc dimittis servum tuum domine
Nunc dimittis servum tuum domine secundum verbum tuum in pace
|
Purificatio Mariae | X | AV | 01 | 003645d | 8 | |
| 002v | 1 |
Quia viderunt oculi mei salutare
Quia viderunt oculi mei salutare tuum
|
Purificatio Mariae | X | AV | 02 | 003645e | 8 | |
| 002v | 2 |
Quod parasti ante faciem omnium
Quod parasti ante faciem omnium populorum
|
Purificatio Mariae | X | AV | 03 | 003645f | 8 | |
| 002v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Purificatio Mariae | X | AV | 04 | 003645g | 8 | |
| 003r | 1 |
Sicut erat in principio et
Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.
|
Purificatio Mariae | X | AV | 05 | 003645h | 8 | |
| 003r | 2 |
Ave gratia plena dei genetrix
Ave gratia plena dei genetrix virgo ex te enim ortus est sol justitiae illuminans quae in tenebris sunt laetare tu senior juste suscipiens in ulnas liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem
|
Purificatio Mariae | X | A | 2 | 200456 | 1 | |
| 004r | 1 |
Adorna thalamum tuum Sion et
Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat regem gloriae novo lumine subsistit virgo adducens in manibus filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis dominum eum esse vitae et mortis et salvatorem mundi
|
Purificatio Mariae | X | A | 3 | g00068 | 6T | |
| 005v | 1 |
Responsum accepit Simeon a spiritu
Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
|
Purificatio Mariae | X | A | 4 | g00069 | 2 | |
| 006v | 1 |
Hodie beata virgo Maria puerum
Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
|
Purificatio Mariae | X | AV | 01 | g00069a | 2 | |
| 007r | 1 |
Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum
Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis
|
Dom. in Palmis | X | A | 1 | 004415 | 1 | |
| 007v | 1 |
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in
Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
|
Dom. in Palmis | X | A | 2 | 004416 | 1 | |
| 008r | 1 |
Occurrunt turbae cum floribus et
Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et potenti triumphatori digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna
|
Dom. in Palmis | X | A | 3 | 004107 | 8 | |
| 008v | 1 |
Collegerunt pontifices et pharisaei concilium
Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum et forte veniant Romani et tollent nostrum locum et gentem
|
Dom. in Palmis | X | R | 001852 | 2T | ||
| 009v | 1 |
Unus autem ex ipsis Caiphas
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes
|
Dom. in Palmis | X | V | 01 | 001852a | 2T | |
| 010v | 1 |
Ave rex noster fili David
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedicaverunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
|
Dom. in Palmis | X | A | 4 | 001543 | 1 | |
| 011v | 1 |
Gloria laus et honor tibi
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium
|
Dom. in Palmis | X | HV | 01 | 008310:01 | 1 | |
| 012r | 1 |
Israel es tu rex Davidis
Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis
|
Dom. in Palmis | X | HV | 02 | 008310:02 | 1 | |
| 012r | 2 |
Coetus in excelsis te laudat
Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul
|
Dom. in Palmis | X | HV | 03 | 008310:03 | 1 | |
| 012v | 1 |
Plebs Hebraea tibi cum palmis
Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis assumus ecce tibi
|
Dom. in Palmis | X | HV | 04 | 008310:04 | 1 | |
| 012v | 2 |
Ingrediente domino in sanctam civitatem
Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis
|
Dom. in Palmis | X | A | 5 | a03287 | 2 | |
| 013v | 1 |
Cum rex gloriae Christus infernum
Cum rex gloriae Christus infernum debellaturus intraret et chorus angelicus ante faciem ejus portas principum tolli praeciperet sanctorum populus qui tenebatur in morte captivus voce lacrimabili clamaverat advenisti desiderabilis quem exspectabamus in tenebris ut educeres hac nocte vinculatos de claustris te nostra vocabant suspiria te larga requirebant lamenta tu factus es spes desperatis magna consolatio in tormentis alleluia
|
Dom. Resurrectionis | X | A | 1 | 201042 | 8 | |
| 015r | 1 |
Salve festa dies toto venerabilis
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet
|
Dom. Resurrectionis | X | HV | 01 | a00177:01 | 3 | |
| 015v | 1 |
Ecce renascentis testatur gratia mundi
Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo
|
Dom. Resurrectionis | X | HV | 02 | a00177:02 | 3 | |
| 015v | 2 |
Namque triumphanti post tristia tartara
Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent
|
Dom. Resurrectionis | X | HV | 03 | a00177:03 | 3 | |
| 016r | 1 |
Legibus inferni oppressis super astra
Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum
|
Dom. Resurrectionis | X | HV | 04 | a00177:04 | 3 | |
| 016r | 2 |
Qui crucifixus erat deus ecce
Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem
|
Dom. Resurrectionis | X | HV | 05 | a00177:05 | 3 | |
| 016v | 1 |
Christus resurgens ex mortuis jam
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod enim vivit vivit deo alleluia alleluia
|
Dom. Resurrectionis | X | A | 2 | 001796 | 1T | |
| 017r | 1 |
Viri Galilaei quid admiramini aspicientes
Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum alleluia quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum ita veniet alleluia alleluia alleluia
|
Ascensio Domini | X | R | 1 | 007904 | 7 | |
| 017v | 1 |
Cumque intuerentur in caelum euntem
Cumque intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis qui et dixerunt
|
Ascensio Domini | X | V | 01 | 007904a | 7 | |
| 018r | 1 |
Pater cum essem cum eis
Pater cum essem cum eis ego servabam eos quos dedisti mihi nunc autem ad te venio non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo alleluia
|
Ascensio Domini | X | R | 2 | 007360 | 1 | |
| 019r | 1 |
Pater sancte serva eos in
Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi
|
Ascensio Domini | X | V | 01 | 007360a | 1 | |
| 019r | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Ascensio Domini | X | V | 02 | 909000 | 1 | |
| 019v | 1 |
O rex gloriae domine virtutum
O rex gloriae domine virtutum qui triumphator hodie super omnes caelos ascendisti ne derelinquas nos orphanos sed mitte promissum patris in nos spiritum veritatis alleluia
|
Ascensio Domini | X | A | 004079 | 2T | ||
| 020r | 1 |
Immolabit haedum multitudo filiorum Israel
Immolabit haedum multitudo filiorum Israel ad vesperam paschae et edent carnes et azymos panes
|
Corporis Christi | X | R | 1 | 601107 | 1 | |
| 020v | 1 |
Pascha nostrum immolatus est Christus
Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis
|
Corporis Christi | X | V | 01 | 601107a | 1 | |
| 021r | 1 |
Ego sum panis vitae patres
Ego sum panis vitae patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt hic est panis de caelo descendens si quis ex ipso manducaverit non morietur
|
Corporis Christi | X | R | 2 | 600739 | 7 | |
| 021v | 1 |
Ego sum panis vivus qui
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum
|
Corporis Christi | X | V | 01 | 600739a | 7 | |
| 022r | 1 |
Cenantibus illis accepit Jesus panem
Cenantibus illis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
|
Corporis Christi | X | R | 3 | 600338 | 5 | |
| 022v | 1 |
Dixerunt viri tabernaculi mei quis
Dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus ejus ut saturemur
|
Corporis Christi | X | V | 01 | 600338a | 5 | |
| 022v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Corporis Christi | X | V | 02 | 909000 | 5 | |
| 023r | 1 |
O quam suavis est domine
O quam suavis est domine spiritus tuus qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares pane suavissimo de caelo praestito esurientes replens bonis fastidiosos divites dimittens inanes
|
Corporis Christi | X | A | 203554 | 6T | ||
| 024r | 1 |
Hodie Maria virgo caelos ascendit
Hodie Maria virgo caelos ascendit gaudete quia cum Christo regnat in aeternum
|
Assumptio Mariae | X | R | 1 | 006851 | 1T | |
| 024v | 1 |
Regina mundi hodie de saeculo
Regina mundi hodie de saeculo nequam eripitur
|
Assumptio Mariae | X | V | 01 | 006851za | 1T | |
| 024v | 2 |
Felix namque es sacra virgo
Felix namque es sacra virgo Maria et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster
|
Assumptio Mariae | X | R | 2 | 006725 | 1T | |
| 025r | 1 |
Ora pro populo interveni pro
Ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu sentiant omnes tuum levamen quicumque celebrant tuam assumptionem
|
Assumptio Mariae | X | V | 01 | 006725a | 1T | |
| 025v | 1 |
Gloria*
Gloria*
|
Assumptio Mariae | X | V | 02 | 909000 | 1T | |
| 025v | 2 |
Ascendit Christus super caelos et
Ascendit Christus super caelos et praeparavit suae castissimae matri immortalitatis locum et haec est illa praeclara festivitas omnium sanctorum festivitatibus incomparabilis in qua gloriosa et felix mirantibus caelestis curiae ordinibus ad aethereum pervenit thalamum quo pia sui memorium immemor nequaquam existat
|
Assumptio Mariae | X | A | 200374 | 6T | ||
| 027r | 1 |
Beatissimae virginis Mariae nativitatem devotissime
Beatissimae virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum
|
Nativitas Mariae | X | R | 1 | 006184 | 4T | |
| 027v | 1 |
Cum jucunditate nativitatem beatae Mariae
Cum jucunditate nativitatem beatae Mariae celebremus
|
Nativitas Mariae | X | V | 01 | 006184b | 4T | |
| 027v | 2 |
Fulcite me floribus stipate me
Fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
|
Nativitas Mariae | X | R | 2 | 600923 | 1 | |
| 028r | 1 |
Adjuro vos filiae Jerusalem si
Adjuro vos filiae Jerusalem si inveneritis dilectum ut annuntietis ei
|
Nativitas Mariae | X | V | 01 | 600923a | 1 | |
| 028v | 1 |
Beata progenies unde Christus natus
Beata progenies unde Christus natus est o quam gloriosa est virgo quae caeli regem genuit
|
Nativitas Mariae | X | R | 3 | 006169 | 1T | |
| 029r | 1 |
Regali ex progenie Maria exorta
Regali ex progenie Maria exorta refulget
|
Nativitas Mariae | X | V | 01 | 006169zd | 1T | |
| 029r | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Nativitas Mariae | X | V | 02 | 909000 | 1T | |
| 029v | 1 |
Nativitas tua dei genetrix virgo
Nativitas tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster qui solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam
|
Nativitas Mariae | X | A | 003852 | 1T | ||
| 030r | 1 |
Missus est Gabriel angelus ad
Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph nuntians ei verbum et expavescit virgo de lumine ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries et vocabitur altissimi filius
|
Annuntiatio Mariae | X | R | 1 | 007170 | 7 | |
| 031r | 1 |
Ave Maria gratia plena dominus
Ave Maria gratia plena dominus tecum
|
Annuntiatio Mariae | X | V | 01 | 007170a | 7 | |
| 031v | 1 |
Gaude Maria virgo cunctas haereses
Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti
|
Annuntiatio Mariae | X | R | 2 | 006759 | 6T | |
| 032r | 1 |
Gabrielem archangelum credimus divinitus te
Gabrielem archangelum credimus divinitus te esse affatum uterum tuum de spiritu sancto credimus impraegnatum erubescat Judaeus infelix qui dicit Christum ex Joseph semine esse natum
|
Annuntiatio Mariae | X | V | 01 | 006759a | 6T | |
| 033r | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Annuntiatio Mariae | X | V | 02 | 909000 | 6T | |
| 033r | 3 |
Haec est dies quam fecit
Haec est dies quam fecit dominus hodie dominus afflictionem populi sui respexit et redemptionem misit hodie mortem quam femina intulit femina fugavit | Hodie deus homo factus id quod fuit permansit et quod non erat assumpsit ergo exordium nostrae redemptionis devote recolamus et exsultemus dicentes gloria tibi domine
|
Annuntiatio Mariae | X | A | 002997 | 4 | ||
| 034v | 1 |
Videte miraculum matris domini concepit
Videte miraculum matris domini concepit virgo virilis ignora consortii stans onerata nobili onere Maria et matrem se laetam cognoscit quae se nescit uxorem
|
Visitatio Mariae | X | R | 1 | 007869 | 3 | |
| 035v | 1 |
Virgo concepit et virgo peperit
Virgo concepit et virgo peperit et post partum virgo permansit
|
Visitatio Mariae | X | V | 01 | 007869b | 3 | |
| 035v | 2 |
Benedicta et venerabilis es virgo
Benedicta et venerabilis es virgo Maria cujus viscera meruerunt portare dominum Christum
|
Visitatio Mariae | X | R | 2 | 006243 | 5T | |
| 036v | 1 |
Benedicta tu in mulieribus et
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
|
Visitatio Mariae | X | V | 01 | 006243a | 5T | |
| 036v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Visitatio Mariae | X | V | 02 | 909000 | 5T | |
| 037r | 1 |
Virgo prudentissima quo progrederis quasi
Virgo prudentissima quo progrederis quasi aurora valde rutilans filia Sion tota formosa et suavis es pulchra ut luna electa ut sol
|
Visitatio Mariae | X | A | 005454 | 1T | ||
| 037v | 1 |
Benedic domine domum istam et
Benedic domine domum istam et omnes habitantes in illa sitque in ea sanitas humilitas sanctitas castitas virtus victoria fides spes et caritas benignitas temperantia patientia spiritualis disciplina et oboedientia per infinita saecula
|
In Dedicatione Eccl. | X | R | 1 | 600280 | 5 | |
| 038v | 1 |
Conserva domine in ea timentes
Conserva domine in ea timentes te pusillos cum majoribus
|
In Dedicatione Eccl. | X | V | 01 | 600280a | 5 | |
| 038v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
In Dedicatione Eccl. | X | V | 02 | 909000 | 5 | |
| 039r | 1 |
Domum tuam domine decet sanctitudo
Domum tuam domine decet sanctitudo R. In longitudinem dierum
|
In Dedicatione Eccl. | X | W | 008035 | * | ||
| 039v | 1 |
Laverunt stolas suas et candidas
Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
|
In Dedicatione Eccl. | X | R | 2 | 601320 | 7 | |
| 039v | 2 |
Isti sunt qui venerunt ex
Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas
|
In Dedicatione Eccl. | X | V | 01 | 601320a | 7 | |
| 040r | 1 |
Justi in perpetuum vivent R. Et apud
Justi in perpetuum vivent R. Et apud
|
In Dedicatione Eccl. | X | W | a08250 | * | ||
| 040v | 1 |
Dominus Jesus postquam cenavit cum
Dominus Jesus postquam cenavit cum discipulis suis lavit pedes eorum et ait illis scitis quid fecerim vobis ego dominus et magister exemplum dedi vobis ut et vos ita faciatis
|
Ad Mandatum | X | A | 1 | 002413 | 2 | |
| 041r | 1 |
Deus misereatur nostri et benedicat
Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et miseratur nostri
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 002413za | 2 | |
| 041v | 1 |
Postquam surrexit dominus a cena
Postquam surrexit dominus a cena misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum hoc exemplum reliquit eis
|
Ad Mandatum | X | A | 2 | 004340 | 1 | |
| 042r | 1 |
Audite haec omnes gentes auribus
Audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 004340za | 1 | |
| 042v | 1 |
Si ego dominus et magister
Si ego dominus et magister vester vobis lavi pedes quantomagis vos debetis alter alterius lavare pedes
|
Ad Mandatum | X | A | 3 | 004889 | 1 | |
| 043r | 1 |
Exemplum enim dedi vobis ut
Exemplum enim dedi vobis ut et vos ita faciatis
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 004889za | 1 | |
| 043r | 2 |
Vos vocatis me magister et
Vos vocatis me magister et domine benedicitis sum etenim si ego lavi vestros pedes dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
|
Ad Mandatum | X | A | 4 | 005504 | 2T | |
| 043v | 1 |
Dixit Jesus discipulis suis
Dixit Jesus discipulis suis
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 005504za | 2T | |
| 044r | 1 |
Mandatum novum do vobis ut
Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos dicit dominus
|
Ad Mandatum | X | A | 5 | 003688 | 3 | |
| 044r | 2 |
Beati immaculati in via qui
Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 003688za | 3 | |
| 044v | 1 |
In hoc cognoscent omnes quia
In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis ad invicem
|
Ad Mandatum | X | A | 6 | 003239 | 7 | |
| 044v | 2 |
Pacem meam do vobis pacem
Pacem meam do vobis pacem relinquo vobis
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 003239a.1 | 7 | |
| 045r | 1 |
In diebus illis mulier quae
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat
|
Ad Mandatum | X | A | 7 | 003224 | 7 | |
| 046r | 1 |
Maria optimam partem elegit quae
Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 003224zb | 7 | |
| 046r | 2 |
Maria ergo unxit pedes Jesu
Maria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti
|
Ad Mandatum | X | A | 8 | 003699 | 6T | |
| 046v | 1 |
Dimissa sunt ei peccata multa
Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 003699a | 6T | |
| 046v | 2 |
Domine tu mihi lavas pedes
Domine tu mihi lavas pedes respondit Jesus et dixit ei et si non lavero tibi pedes non habebis partem mecum
|
Ad Mandatum | X | A | 9 | 002393 | 5 | |
| 047r | 1 |
Domine non tantum pedes meos
Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 002393a | 5 | |
| 047v | 1 |
Caritas est summum bonum amplum
Caritas est summum bonum amplum donum in qua pendet omnis ordo praeceptorum per quam vetus atque nova lex impletur per quam deus ac proximus diligitur per quam caelorum regnum adipiscitur
|
Ad Mandatum | X | A | 10 | 001772 | 7 | |
| 048r | 1 |
Ille namque tenet et quod
Ille namque tenet et quod latet et quod patet in divinis sermonibus qui caritatem servat in moribus
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 001772a | 7 | |
| 048v | 1 |
Ubi est caritas et dilectio
Ubi est caritas et dilectio ibi sanctorum est congregatio ibi nec ira est nec indignatio sed firma caritas in perpetuum Christus descendit mundum redimere ut liberaret a morte hominem
|
Ad Mandatum | X | A | 11 | 205044 | 7 | |
| 049r | 1 |
Exemplum praebuit suis discipulis ut
Exemplum praebuit suis discipulis ut invicem pedes lavarent
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 205044a | 7 | |
| 049v | 1 |
Diligamus nos invicem quia caritas
Diligamus nos invicem quia caritas ex deo est et qui diligit fratrem suum ex deo natus est et videt deum
|
Ad Mandatum | X | A | 12 | 002231 | 7 | |
| 050r | 1 |
Ut hoc mandatum habemus a
Ut hoc mandatum habemus a deo ut qui diligit deum diligat et fratrem suum
|
Ad Mandatum | X | AV | 01 | 002231za | 7 | |
| 050r | 2 |
Ubi fratres in unum glorificant
Ubi fratres in unum glorificant deum ibi dabit dominus benedictionem
|
Ad Mandatum | X | A | 13 | 005261 | 7 |