Si ego verus Christi servus sum et si vera sunt omnia que ex ore meo hec mulier audivit et credidit aperiat os eius qui aperuit os Zacharie prophete sui
Amo Christum in cuius thalamum introivi cuius mater virgo est cuius pater feminam nescit cuius michi organum modulatis vocibus cantant quem cum amavero casta sum cum tetigero munda sum cum accepero virgo sum