Nos Gordiani atque Epimachi nobiles
- Folio
- 572
- Sequence
- 1
- Full text as in Source (standardized spelling)
- Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo fecit ascribi mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei | Et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris
- Full text as in Source (source spelling)
- AEUIA | Nos gordiani atque epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet XPICTO tonanti | Hic est gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub iuliano tyranno xpictianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut eius vicem gereret | XPICTI repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et cede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic gordianus dum plebem credentum persequendo fecit asscribi mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat iam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum iudicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei | Et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris
- Indexing Notes
- DE SANCTO GORDIANO ET EPIMACHO. METENSIS.
- Image link
- https://www.e-codices.unifr.ch/en/sbe/0121/572
List of concordances
For concordances, please consult the Cantus Index entry for Cantus ID ah53153.