|
Adorna thalamum tuum Sion et
Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat regem gloriae novo lumine subsistit virgo adducens in manibus filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnis suis praedicavit populis dominum eum esse vitae et mortis et salvatorem mundi
|